LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 5.13.1

lat cicero phi057 perseus lat1

Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam. navigavimus sine timore et sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. de concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut quid ad me attinet? verum tamen decumani quasi venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable