Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.15.2
lat cicero phi057 perseus lat1
quaeris quid hic agam. ita vivam ut maximos sumptus facio. mirifice delector hoc instituto. admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit. Appi vulnera non refrico, sed apparent nec occuli possunt. iter Laodicea faciebam a. d. iii Non. Sextilis, cum has litteras dabam, in castra in Lycaoniam. inde ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem. clítellae bovi súnt impositae; pláne non est nóstrum onus. sed feremus, modo, si me amas, sim annuus adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. mirifice sollicitus sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia. qua re ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota sit. plura scribam †tarde tibi redditu iri†, sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico Puteolano. tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable