Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.17.2
lat cicero phi057 perseus lat1
nos tamen, etsi hoc te ex aliis audire malo, sic in provincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam. id fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice συμφιλοδοξοῦσιν gloriae meae. Lepta noster mirificus est. sed nunc propero. perscribam ad te paucis diebus omnia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable