Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.18.2
lat cicero phi057 perseus lat1
haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec negotia sic se habent. stamus animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu. tuto consedimus copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente. quem nos Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus. sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. dilectus habetur civium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur. si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable