LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 5.19.3

lat cicero phi057 perseus lat1

de Patrone et tuis condiscipulis quae de parietinis in Melita laboravi ea tibi grata esse gaudeo. quod scribis libente te repulsam tulisse eum qui cum sororis tuae fili patruo certarit, magni amoris signum. itaque me etiam admonuisti ut gauderem; nam mihi in mentem non venerat. non credo inquis. ut libet; sed plane gaudeo, quoniam τὸ interest τοῦ φθονεῖν.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable