LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 5.20.4

lat cicero phi057 perseus lat1

venit interim Bibulus; credo, voluit appellatione hac inani nobis esse par. in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum. sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit. feri homines et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus. hilara sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis reliquam praedam concessimus. mancipia venibant Saturnalibus tertiis. cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c_x_x_. hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.

Provenance