LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 5.21.11

lat cicero phi057 perseus lat1

quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salaminii Tarsum venissent et in iis Scaptius, imperavi ut pecuniam solverent. multa de syngrapha, de Scapti iniuriis. negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in civitatem beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum. homines non modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me solvere. quod enim praetori dare consuessent, quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare atque etiam minus esse aliquanto in Scapti nomine quam in vectigali praetorio. conlaudavi homines. recte inquit Scaptius, sed subducamus summam. interim cum ego in edicto translaticio centesimas me observaturum haberem cum anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat quaternas. quid ais? inquam, possumne contra meum edictum? at ille profert senatus consultum Lentulo Philippoque consulibus, ut qui Ciliciam obtineret ius ex illa sungrapha diceret.

Provenance