Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.21.14
lat cicero phi057 perseus lat1
reliqua sunt domestica. de ἐνδομύχῳ probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur. sed vellem adesses. a Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nives ante mensem Iunium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait a se sustentari. cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint. litteras tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses sed tamen exspecto. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable