LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 5.21.3

lat cicero phi057 perseus lat1

ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo. etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto, tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora. mallem ut video, nihil opus fuit ut spero.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable