Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.21.5
lat cicero phi057 perseus lat1
eae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis pantheris. multum te amo quod respondisti M. Octavio te non putare. sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato. nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia. cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. is ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus sit, cum terruncium nego sumptus factum. praeter eum accepit nemo. has a nostro Q. Titinio sordis accepimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable