Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.3.2
lat cicero phi057 perseus lat1
ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis Maiis datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis. quam vereor ne quid fuerit σπουδαιότερον in iis quas non accepi quibus rescribi vis! apud Lentulum ponam te in gratia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable