Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.1.13
lat cicero phi057 perseus lat1
Thermum, Silium vere audis laudari. valde honeste se gerunt. adde M. Nonium, Bibulum, me, si voles. iam Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. ceteri infirmant πολίτευμα Catonis. Hortensio quod causam meam commendas valde gratum. de Amiano spei nihil putat esse Dionysius. Terenti nullum vestigium adgnovi. Moeragenes certe periit. feci iter per eius possessionem in qua animal reliquum nullum est. haec non noram tum, cum Democrito tuo cum locutus sum. Rhosica vasa mandavi. sed heus tu! quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere; quid te in vasis fictilibus appositurum putem? κέρασ Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable