LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 6.1.14

lat cicero phi057 perseus lat1

Parthicum bellum impendet. Cassius ineptas litteras misit, necdum Bibuli erant adlatae. quibus recitatis puto fore ut aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna animi perturbatione. si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu. esto; duos quidem mensis sustinebit Bibulus. quid illo fiet quem reliquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est. mihi tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus. habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura XXX, equitum cIↃ cIↃ. erit ad sustentandum quoad Pompeius veniat; qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti. de Bibuli edicto nihil novi praeter illam exceptionem de qua tu ad me scripseras nimis gravi praeiudicio in ordinem nostrum. ego tamen habeo ἰσοδυναμοῦσαν sed tectiorem ex Q. Muci P. L edicto Asiatico, extra quam si ita negotium gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona, multaque sum secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus. breve autem edictum est propter hanc meam διαίρεσιν quod duobus generibus edicendum putavi. quorum unum est provinciale in quo est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de publicanis; alterum, quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis, magistris faciendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent. tertium de reliquo iure dicundo ἄγραφον reliqui. dixi me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum. itaque curo et satis facio adhuc omnibus. Graeci vero exsultant quod peregrinis iudicibus utuntur. nugatoribus quidem inquies. quid refert? tamen se αὐτονομίαν adeptos putant. vestri enim credo gravis habent Turpionem sutorium et Vettium mancipem.

Provenance