Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.1.22
lat cicero phi057 perseus lat1
Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum magna in gratia posuit. filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod mihi quem iam pridem numquam vidit. igitur tu quoque salutem utrique adscribito. litterarum datarum dies pr. Kal. Ianuar. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod ego non eram oblitus. Magnus enim praetextatus illo die fui. habes ad omnia. non, ut postulasti, χρύσεα χαλκείων sed paria paribus respondimus.