Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.1.23
lat cicero phi057 perseus lat1
ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον. bene me hercule †potuit Lucceius Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine†. et velim scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum omnia praeter Tusculanum proscripsisse audio. cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis Caelium; in quibus omnibus est αἴδεσθεν μὲν de Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto. de Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus. Pinarium quem mihi commendas diligentissime Deiotarus curat graviter aegrum. respondi etiam minori. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable