Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.1.8
lat cicero phi057 perseus lat1
sed noli me putare ἐγκελεύσματα illa tua abiecisse quae mihi in visceribus haerent. flens mihi meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua non eius mentionem facias? itaque irascatur qui volet; patiar. τὸ γὰρ εὖ praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo. e quibus unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio, Anni filio. ille vero ante decemviros non fuit quippe qui aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. quid ergo profecit quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes. οὐκ ἔλαθέ σε illud de gestu histrionis. tu sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi. de me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable