Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.2.3
lat cicero phi057 perseus lat1
quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar tuam. Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati Dicaearchi tabulis credidi. is multis nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum excipit. quom mihi auctor placeret (etenim erat ἱστορικώτατοσ et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est commotus, deinde, quod de †deo cum† isto Dicaearcho non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus. Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia νεόκτιστα ei videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat ubi mentio non fit istorum. itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli. Phliasios autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me ἀναλογία deceperat, Φλιοῦσ, Ὀποῦσ, Σιποῦσ, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι. sed hoc continuo correximus.