Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.2.4
lat cicero phi057 perseus lat1
laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Idibus Februariis Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus. ita multae civitates omni aere alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis usae αὐτονομίαν adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est (nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶσ), nullus inquam, ne terruncius quidem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable