Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.2.7
lat cicero phi057 perseus lat1
venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis. equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet. ipsum enim triduum quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis. numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais Brutum cupere aliquid perdere? quaternas habebat in syngrapha. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable