Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.2.8
lat cicero phi057 perseus lat1
haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo. sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae, ausus es hoc ex ore tuo— — inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? non amplius inquis quinquaginta. cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim praefactus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable