LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 6.3.1

lat cicero phi057 perseus lat1

etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium; πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός. obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciae praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium. Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est levis, libidinosus, tagax.

Provenance