Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.3.7
lat cicero phi057 perseus lat1
huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse puto qui esse debet. tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans, ἀκοινονόητον aliquid. tibi autem valde solet in ore esse Granius autem non contemnere se et reges odisse superbos. in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet. sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable