Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.4.1
lat cicero phi057 perseus lat1
Tarsum venimus Nonis Iuniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. o rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.