LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 6.5.3

lat cicero phi057 perseus lat1

nos etsi annuum tempus prope iam emeritum habebamus (dies enim xxxiii erant reliqui), sollicitudine provinciae tamen vel maxime urgebamur. cum enim arderet Syria bello et Bibulus in tanto maerore suo maximam curam belli sustineret ad meque legati eius quaestor et amici eius litteras mitterent ut subsidio venirem, etsi exercitum infirmum habebam, auxilia sane bona sed ea Galatarum, Pisidarum, Lyciorum (haec enim sunt nostra robora), tamen esse officium meum putavi exercitum habere quam proxime hostem quoad mihi praeesse provinciae per senatus consultum liceret. sed quo ego maxime delectabar, Bibulus molestus mihi non erat, de omnibus rebus scribebat ad me potius. et mihi decessionis dies λεληθότωσ obrepebat. qui cum advenerit, ἄλλο πρόβλημα quem praeficiam, nisi Caldus quaestor venerit; de quo adhuc nihil certi habebamus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable