Passage
Cicero, Letters to Atticus 6.9.2
lat cicero phi057 perseus lat1
a Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. παραφύλαξον, si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν: αὐτότατα. hanc, quae me hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi. in quo, ut praecipis, nec me κενὸν in expetendo cognosces nec ἄτυφον in abiciendo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable