Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.1.4
lat cicero phi057 perseus lat1
verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. dic, M. Tulli. quid dicam? exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam? non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem? ubi illae sunt densae dexterae? nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ. Πουλυδάμασ μοι Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable