Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.1.8
lat cicero phi057 perseus lat1
redeo ad Hirrum. coeperas eum mihi placare; perfice. habes Scrofam, habes Silium. ad eos ego et iam antea scripsi ad ipsum Hirrum. locutus enim erat cum iis commode se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mitterem. verum dicebat. ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable