LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 7.11.3

lat cicero phi057 perseus lat1

redeamus ad nostrum. per fortunas! quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero quod urbem reliquerit. ego enim ἀπορῶ. tum nihil absurdius. urbem tu relinquas? ergo idem, si Galli venirent? non est inquit in parietibus res publica. at in aris et focis. fecit Themistocles. fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. οὕτωσ που

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable