LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 7.13.3

lat cicero phi057 perseus lat1

itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus proponitur, quinia timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. sed velim consideres quid faciendum putes primum πρὸσ τὸ (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis videndum est. is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable