Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.13.4
lat cicero phi057 perseus lat1
reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura. μάντισ δ' loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. aenigma plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable