Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.14.3
lat cicero phi057 perseus lat1
de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint. hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero nostro (quod quidem ego praestare non debeo)—sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. equidem ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable