Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.18.1
lat cicero phi057 perseus lat1
IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) iii Nonas profectus sum, cum has litteras dedi. responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. ita putaram. quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit—. utrum igitur inquies mavis? responderem, si quem ad modum parati essemus scirem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable