Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.2.3
lat cicero phi057 perseus lat1
venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas αὐτόχθων in homine urbanitas. eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable