Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.2.6
lat cicero phi057 perseus lat1
de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissime supplicatio consecuta est. a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable