Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.23.3
lat cicero phi057 perseus lat1
quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuverit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat. sed videbamur omnia biduo triduove scituri. Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable