LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 7.26.1

lat cicero phi057 perseus lat1

non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, quotiens exorior. ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta, si te/ secundo lúmine hic offéndero— respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable