Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.3.10
lat cicero phi057 perseus lat1
venio ad Piraeea, in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus Piraeea scripserim, non Piraeum (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim in. non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, máne ut ex portu ín Piraeum (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, heri áliquot adulescéntuli coíimus in Piraéum, et idem, Mercátor hoc addébat, captam e Súnio. quod si δήμουσ oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable