Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.3.11
lat cicero phi057 perseus lat1
ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam. sed scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis? solvamus inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti, iube sodes nummos curare.