Passage
Cicero, Letters to Atticus 7.3.12
lat cicero phi057 perseus lat1
quid superest? etiam. gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda. scis enim quos †aperierimus†. qui omnes praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent. ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable