LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 7.5.5

lat cicero phi057 perseus lat1

reliquum est iocari, si hic sinat. nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. quid senties igitur? inquis. nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas. aliquando ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable