Passage
Cicero, Letters to Atticus 8.11.3
lat cicero phi057 perseus lat1
haec a te invitatus breviter exposui. voluisti enim me quid de his malis sentirem ostendere. προθεσπίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, iamque mari magno— non multo, inquam, secus possum vaticinari. tanta malorum impendet Ἰλιάσ. atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi alterum metuunt, nos utrumque. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable