LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 8.12.1

lat cicero phi057 perseus lat1

mihi molestior lippitudo erat etiam quam ante fuerat. dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.

Provenance