LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 8.12.5

lat cicero phi057 perseus lat1

atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus. sed nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me sententiam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable