Passage
Cicero, Letters to Atticus 8.12B.2
lat cicero phi057 perseus lat1
quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me nussum facias. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable