LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 8.14.2

lat cicero phi057 perseus lat1

dices, quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis? nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes, rem publicam reciperantis socius videor esse debere. totiensne igitur sententiam mutas? ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable