LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 8.15A.2

lat cicero phi057 perseus lat1

quod Lentulum consulem meum voluisti hic remanere, Caesari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. nam illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. qui si passus esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam atque etiam ab sermone nostro avertisset, minus miser quam sum essem. nam cave putes hoc tempore plus me quemquam cruciari, quod eum quem ante me diligo video in consulatu quidvis potius esse quam consulem. quod si voluerit tibi obtemperare et nobis de Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere, incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium et Caesarem coniungi posse. quod si factum erit, me satis vixisse putabo.

Provenance