LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 8.16.2

lat cicero phi057 perseus lat1

sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit. hunc propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes ἀπαντήσεισ ex oppidis, quos honores! metuunt inquies. credo, sed me hercule illum magis. huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. iudices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed tamen, quicumque sunt, αἰδέομαι. etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a Brundisio. quid autem aliquid? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable