Passage
Cicero, Letters to Atticus 8.2.2
lat cicero phi057 perseus lat1
nihil inquies omnino scripseris. qui magis effugias eos qui volent fingere? verum tamen ita faciam, quoad fieri poterit. nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem. mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est. quoius ego vicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit. ignorare mihi videris haec quanta sit clades. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable