Passage
Cicero, Letters to Atticus 9.1.3
lat cicero phi057 perseus lat1
nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime ἀπάντητον esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque in me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari. cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable