LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 9.10.8

lat cicero phi057 perseus lat1

deinde in ipsa fuga v Kal. Martias, interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεισ. atque K. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset, tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te. deinde iiii Non. Martias, ὑπὸ τὴν λῆψιν cum breviter scriberes, tamen ponis hoc, cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable